

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 3: Versus 31
Fratres.[HIER.]Non filii Mariae semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati.[BEDA.]Mater et fratres, populus Judaeorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judaei videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quaerentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quaerunt.